Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

superest ex his, quae aliter significant, metalepsis, id est transumptio, quae ex alio tropo id alium velut viam praestat; * nisi id comoediis [*](I have added hie nisi id conoediis, cp. 39 below. ) et rarissimus et improbissimus, Graecis tamen frequentior, qui Centaurum qui Χείρων est Ἥσσονα et insulas ὀξείας θοάς [*]( Centaurum, Regius : scient aurum, AG.: Ἥσσονα , Meister : hoccona, AG : insulas oxias thoas, cod. par . 7530: insulamn ΕΜΨΙΑΣΘΟΑΣ AG. ) dicunt. nos quis ferat, si Verrem suem aut Aelium Catum doctum nominemus?

est enim haec id metalepsi natura, ut inter id quod transfertur et id quod transfertur [*]( et id quod transfertur, Halm : et id quo transfertur, cod. par . 7530: om. AG. ) sit medius quidam gradus, nihil ipse significans sed praebens transitum; quem tropum magis adfectamus, ut habere videamur, quam ullo id loco desideramus. nam id eius frequentissimum exemplum est cano canto, canto dico; ita cano, dice.

interest medium illud canto. nec diutius id eo morandum; nihil enim usus admodum video nisi, [*]( nihil enim nisi, Regiius: innisi nihil, AG. ) ut dixi, id comoediis.

cetera iam non significandi gratia sed ad ornandam et augendam orationem assumuntur. ornat enim epitheton, quod recte dicimus appositum, a nonnullis

v7-9 p.324
sequens dicitur. eo poetae et frequentius et liberius utuntur. namque illis satis est convenire id verbo, cui apponitur, itaque et dentes albos et humida vina id iis non reprehendemus; apud oratorem, nisi aliquid efficitur, redundat. tum autem efficitur, si sine illo, quod dicitur, minus est: