Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed hoc feliciter evaluit* adoinoia et uio eo ferimus id Graecis ocoeludituinobono eo dure etiam iungere, arquitenentem et videre septentriones videmur --- .
eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat quod id proximo est: sic
et apud Tragicos Aegialeo parentat [*]( Aegialeo parentat, Gertz: aegialeo paretat, AG. ) pater.
- equum divina Palladis arte
- aedificant ,
similia[*]( Similia. Grsner: mille, MSS. ) sunt haec: acetabula quidquid habent, et pyxides cuiuscunque materiae sunt, et parricida matris quoque aut fratris interfector. discernendumque est hoc totum a translatione [*]( translatione, Regius : translationis istud, MSS. ) genus, quod abusio est, ubi nomen defuit, translatio, ubi aliud fuit. nam poetae solent abusive etiam id his rebus, quibus nomina sua sunt, vicinis potius uti; quod rarum id prosa est.
illa quoque quidam catachresis volunt esse, cum pro temeritate virtus aut pro luxuria liberalitas dicitur. A quibus ego quidem dissentio; namque id