Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod genus non orationis modo ornatus, sed etiam cotidiani sermonis usus recipit. quidam synecdochen vocant et cum id id contextu sermonis quod tacetur accipimus; verbum enim ex verbis intelligi, quod inter vitia ellipsis vocatur:

  1. Arcades ad portas ruere.
mihi hanc figuram esse magis placet;

illic ergo reddetur. aliud etiam intelligitur ex alio:

  1. aspice , aratra iugo referunt suspensa iuuenci,
unde apparet noctem appropinquare. id nescio an oratori conveniat nisi id argumentando, cum rei signum est. sed hoc ab elocutionis ratione distat.

nec procul ab hoc genere discedit metonymia, quae est nominis pro nomine positio, [*](the MSS. here inserts the words cuius vis est pro eo quod dicitur causam propter quam dicitur ponere ( the substitution of the cause for which we say a thing id place of the thing to which we refer ). the words are expunged by Spalding as a manifest gloss, so clumsily worded as to be barely intelligible, but intended to mean the substitution of cause for effect. ) sed, ut ait Cicero, hypallagen rhetores dicunt. haec inventas ab

v7-9 p.314
inventore et subiectas res ab obtinentibus significat: ut
  1. Cererem corruptam undis,
et
  1. receptus
  2. terra Neptunus classes Aquilonibus arcet.
Quod fit retrorsum durius.

refert autem id quantum hic tropus oratorem sequatur. nam ut Vulcanum pro igne vulgo audimus, et vario Marte pugnatum eruditus est sermo, et Venerem quam coitum dixisse magis decet, ita liberum et Cererem pro vino et pane licentius quam ut fori severitas ferat. sicut ex eo, quod continetur, usus recipit bene moratas urbes et poculum epotum et saeculum felix;