Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
et aliunde petita, id est in alium locum ex alio translata. pro Spatale Crispus, quam qui heredem amator instituerat decessit, cum haberet annos duodeviginti, hominem divinum, qui sibi indulsit.
facit quasdam sententias sola geminatio, qualis est Senecae in eo scripto, quod Nero ad senatum misit occisa matre, cum se periclitatum videri vellet: salvum me esse adhuc nec credo nec gaudeo. melior , cum ex contrariis valet: habeo quem fugiam; quem sequar non habeo. quid , quod miser, cum loqui non posset, lacere non poterat?
ea vero fit pulcherrima, cum aliqua comparatione clarescit. Trachalus contra Spatalen: placet hoc ergo, leges, diligentissimae pudoris custodes, decimas uxoribus dari, quartas meretricibus?
sed horum quidem generum et bonae dici possunt et malae. illae semper vitiosae ut a verbo: patres conscripti, sic enim incipiendum est mihi, ut memineritis patrum. peius adhuc, quo magis falsum est et longius petitum, contra eandem sororem gladiatoris, cuius modo feci mentionem, ad digitum pugnavi.
est etiam generis eiusdem, nescio an vitiosissimum, quotiens verborum ambiguitas cum rerum falsa quadam similitudine iungitur. clarum actorem [*]( actorem, Spalding : actorum, A: auctorem, other MSS. ) iuvenis audivi, cum lecta in capite cuiusdam ossa sententiae gratia tenenda matri dedisset: infelicissima femina, nondum extulisti filium et iam ossa legisti.
ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur. de eo, qui naufragus et ante agrorum sterilitate vexatus in scholis fingitur se suspendisse: quem neque terra recipit nec mare, pendeat. huic simile in illo,
de quo supra dixi, cui pater sua membra laceranti venenum dedit: qui haec edit, debet hoc bibere. et in luxuriosum, qui ἀποκαρτέρησιν simulasse dicitur: necte laqueum, habes, quod faucibus
alia vana, ut suadentis purpuratis, ut Alexandrum Babylonis incendio sepeliant, Alexandrum sepelio; hoc quisquam spectabit a tecto? quasi vero id sit in re tota indignissimum. alia nimia ut de Germanis dicentem quendam audivi, caput nescio ubi impositum; et de viro forti, bella umbone propellit. sed finis non erit,