Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
hoc autem adeo verum est ut, cum in hac maxime parte sint vicina virtutibus vitia, etiam, qui vitiis utuntur, virtutum tamen iis nomen imponant. quare nemo ex corruptis dicat me inimicum esse culte dicentibus. non hanc esse virtutem nego, sed illis eam non tribuo.
an ego fundum cultiorem putem, in quo mihi quis ostenderit lilia et violas et anemonas, fontes surgentes, quam ubi plena messis aut graves fructu vites erunt? sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim? habeant illa divites licet, quid essent, si aliud nihil haberent?
nullusne ergo etiam frugiferis adhibendus est decor? quis negat? nam et in ordinem certaque intervalla redigam meas arbores. quid illo quincunce speciosius qui, in quamcunque partem spectaveris, rectus est? sed protinus in id quoque prodest, ut terrae sucum aequaliter trahat. surgentia in altum cacumina oleae ferro coercebo;