Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nunquam vera species ab utilitate dividitur. sed hoc quidem discernere modici iudicii est. illud observatione dignius, quod hic ipse honestus ornatus materiae genere esse debebit [*]( esse debebit, Halm : decidit, AG. ) variatus. atque , ut a prima divisione ordiar, non idem demonstrativis et deliberativis et iudicialibus causis conveniet. namque illud genus ostentationi compositum solam petit audientium voluptatem, ideoque omnes dicendi artes aperit ornatumque orationis exponit, ut quod non insidietur nec ad victoriam sed ad solum finem laudis et gloriae tendat.
quare , quidquid erit sententiis populare, verbis nitidum, figuris iucundum, translationibus magnificum, compositione elaboratum, velut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum dabit. nam eventus ad ipsum, non ad causam refertur.