Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

at illud iam non mediocriter probandum, quod hoc etiam laudari modo solet, ut proprie dictum, id est, quo nihil inveniri possit significantius: ut Cato dixit, C. Caesarem ad evertendam rem publicam sobrium accessisse; ut Virgilius deductum carmen, et Horatius acrem tibiam Hannibalemque dirum.

in quo modo illud

v7-9 p.202
quoque est a quibusdam traditum proprii genus ex appositis (epitheta dicuntur): ut dulcis musti et cum dentibus albis. de quo genere alio loco dicendum est.

etiam quae bene translata sunt propria dici solent. interim autem quae sunt in quoque praecipua proprii locum accipiunt, ut Fabius inter plures imperatorias virtutes cunctator est appellatus. possunt videri verba, quae plus significant quam eloquuntur, in parte ponenda perspicuitatis; intellectum enim adiuvant. ego tamen libentius emphasim retulerim ad ornatum orationis, quia non ut intelligatur efficit, sed ut plus intelligatur.

at obscuritas fit verbis iam [*]( iam, Halm : etiam, AG. ) ab usu remotis: ut si commentarios quis pontificum et vetustissima foedera et exoletos scrutatus auctores id ipsum petat ex his quae inde contraxerit, quod non intelliguntur. hinc enim aliqui famam eruditionis adfectant, ut quaedam soli scire videantur.