Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

fallunt etiam verba vel regionibus quibusdam magis familiaria vel artium propria, ut Atabulus ventus et navis saccaria et in malo cosanum. [*]( The meaning is not known and no satisfactory emendation has been made. ) quae vel vitanda apud iudicem ignarum significationum earum vel interpretanda sunt, sicut

v7-9 p.204
in his, quae homonyma vocantur: ut, taurus animal sit an mons an signum in coelo an nomen hominis an radix arboris, nisi distinctum non intelligetur.

plus tamen est obscuritatis in contextu et continuatione sermonis et plures modi. quare nec sit tam longus, ut eum prosequi non possit intentio, nec traiectione vel ultra modum [*]( transiectione vel ultra modum, Salding: transiectio intra modum (domum G. ), AG. ) hyperbato finis eius differatur. quibus adhuc peior est mixtura verborum, qualis in illo versu.

  1. saxa vacant Itali, mediis quae in fluctibus, aras.

etiam interiectione (qua et oratores et historici frequenter utuntur, ut medio sermone aliquem inserant sensum) impediri solet intellectus, nisi quod interponitur breve est. nam Vergilius illo loco, quo pullum equinum describit, cum dixisset,

  1. nec vanos horret strepitus,
compluribus insertis alia figura quinto demum versu redit,
  1. tum , si qua sonum procul arma dedere,
  2. stare loco nescit.
Vitanda in primis ambiguitas,

non haec solum, de cuius genere supra dictum est, quae incertum intellectum facit, ut Chremetem audivi percussisse Demean,

v7-9 p.206
sed illa quoque, quae, etiamsi turbare non potest sensum, in idem tamen verborum vitium incidit, ut si quis dicat, visum a se hominem libram scribentem. nam etiamsi librum ab homine scribi patet, male tamen composuerit feceritque ambiguum, quantum in ipso fuit.