Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

non erunt hic separatae quaestiones, an quisquis, an hic, quia nullum potest adferri argumentum contra scriptum vehementius eo quod in lite est; sed hoc tantum, an ne servandae quidem civitatis causa. ergo aequitate et voluntate pugnandum. fieri tamen potest, ut ex aliis legibus exempla ducamus, per quae appareat semper stari scripto non posse, ut Cicero pro Caecina fecit.

tertium , cum in ipsis verbis legis reperimus aliquid, per quod probemus aliud legumlatorem voluisse, ut

v7-9 p.140
in hac controversia: qui nocte cum ferro deprehensus fuerit, adligetur. cum anulo ferreo inuentum magistratus adligavit. hic quia est verbum in lege deprehensus, satis etiam significatum videtur, non contineri lege nisi noxium ferrum.

sed ut qui voluntate nitetur scriptum, quotiens poterit, infirmare debebit, ita, qui scriptum tuebitur, adiuvare se etiam voluntate temptabit. in testamentis et illa accidunt, ut voluntas manifesta sit, scriptum nihil sit: ut in iudicio Curiano, in quo nota L. Crassi et Scaevolae fuit contentio.

substitutus heres erat, si postumus ante tutelae annos decessisset. non est natus. propinqui bona sibi vindicabant. quis dubitaret, quin ea voluntas fuisset testantis, ut is non nato filio heres esset, qui mortuo? sed hoc non scripserat.