Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

id quoque, quod huic contrarium est, accidit nuper, ut esset scriptum, quod appareret scriptorem noluisse. qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis, argenti pondo posuit, quinque milia manserunt. apparuit tamen, quinque pondo dari voluisse, quia ille in argento legati modus et inauditus erat et incredibilis.

sub hoc statu generales sunt quaestiones, scripto an voluntate

v7-9 p.142
standum sit, quae fuerit scribentis voluntas; tractatus omnes qualitatis aut coniecturae, de quibus satis dictum arbitror.

proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit, in antinomia duos esse scripti et voluntatis status; neque immerito; quia, cum lex legi obstat, et [*]( obstat et, Halm : obstet, MSS. ) utrinque contra scriptum dicitur et quaestio est de voluntate; in utraque id ambigitur, an utique illa lege sit utendum.

omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.