Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
et actor in eo, quod factum est, liberum habet impetum, sic tamen ut factum accuset, ipsius patris tanquam valetudine lapsi misereatur; in eo vero, cuius libera mutatio est,
reus , quotiens causa patietur, debebit esse in defensione moderatus, quia fere ira et concitatio furori sunt similia. omnibus is commune est, quod rei non semper defensione facti, sed excusatione ac vena frequenter utuntur. est enim domestica disceptatio, in qua et semel peccasse et per errorem et levius, quam obiiciatur, absolutioni nonnunquam sufficit.
sed alia quoque multa controversiarum genera in qualitatem cadunt. iniuriarum ; quanquam enim reus aliquando fecisse negat, plerumque tamen haec actio facto atque animo continetur.
de accusatore constituendo, quae iudicia divinationes vocantur; in quo genere Cicero quidem, qui mandantibus sociis Verrem deferebat, [*]( deferebat, Halm : defendebant, AG.: accusabat contra eos qui eum defendebant, 2nd hand of A and early edd. ) hac usus est divisione, spectandum a quo maxime agi velint ii quorum de ultione quaeritur, a quo minime velit is qui accusatur. frequentissimae tamen hae sunt quaestiones,