Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quod tamen facto defendi non poterit, iure nitetur: et quot et quibus causis abdicare non liceat, et in quae crimina malae tractationis actio non [*]( non, added by Obrecht. ) detur, et cui accusare dementiae non permittatur.
abdicationum formae sunt duae, altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor, adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt, in quibus abdicatur filius, quia non pareat patri. illa semper asperam abdicantis actionem habet; immutabile est enim, quod factum est; haec ex parte blandam et suadenti similem; mavult enim pater [*]( pater non abdicare, Spalding : pater abdicare, G. : quam abdicare, A.: pater corrigere quam abdicare, cod. monac and early edd. ) non abdicare; at pro filiis in utroque genere summissam et ad satisfaciendum compositam.
A quo dissensuros scio, qui libenter patres figura laedunt; quod non ausim dicere nunquam esse faciendum, potest enim materia incidere, quae hoc exigat; certe vitandum est, quotiens aliter agi potest. sed de figuris alio libro tractabimus.
non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malae tractationis actiones; nam et ipsae habent eandem in accusationibus moderationem. dementiae quoque iudicia aut propter id, quod factum est, aut propter id quod adhuc fieri vel non fieri potest instituuntur.