Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ultima est deprecatio, quod genus causae plerique negarunt in iudicium unquam venire. quin Cicero quoque pro Q. Ligario idem testari videtur, cum dicit, causas , Caesar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe nunquam hoc modo: Ignoscite, indices, erravit, lapsus est, non putavit, si unquam posthac, et cetera.

in senatu vero et apud populum et apud principem et ubicunque iuris dementia est, habet locum deprecatio. in qua plurimum valent ex ipso, qui reus est, haec tria; vita praecedens, si innocens, si bene meritus, si spes in futurum innocenter victuri et in aliquo usu futuri;

v7-9 p.116
praeterea si vel aliis incommodis vel praesenti periculo vel paenitentia videatur satis poenarum dedisse; extra nobilitas, dignitas, propinqui, amici.

in eo tamen qui cognoscit plurimum ponendum, si laus eum misericordis potius quam reprehensio dissoluti consecutura est. verum et in iudiciis, etiamsi non toto genere causae, tamen ex parte magna hic locus saepe tractatur. nam et divisio frequens est, etiamsi fecisset, ignoscendum fuisse idque in causis dubiis saepe praevaluit, et epilogi omnes in eadem fere materia versari solent.

sed nonnunquam etiam rei totius hic summa constituta. an [*]( constituta. an , Zumpt : constitutam, G: constitute iam A. ) vero si exheredatum a se filium pater testatus fuerit elogio, propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam? sed etiam in formulis, cum poenariae sunt actiones, ita causam partimur, an commissa sit poena, an exigi debeat. id autem, quod illi viderunt, verum est, reum a iudicibus hoc defensionis modo liberari non posse.