Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

haec circa defensionem facti; quae si neque per

v7-9 p.112
se ipsa nec adhibitis auxiliis dabitur, proximum est in alium transferre crimen, si possumus. ideoque etiam in hos, qui citra scriptum [*]( citra scriptum, Christ : etiam scriptum, AG. ) sunt, status visa est cadere translatio Interdum ergo culpa in hominem relegatur, ut si Gracchus reus foederis Numantini, cuius metu leges populares tulisse in tribunatu videretur, [*]( videretur, Halm : videntur, AG. ) missum se ab imperatore suo diceret.

interim derivatur in rem, ut si is, qui testamento quid iussus non fecerit, dicat per leges id fieri non potuisse. hoc μετάστασιν dicunt. hinc quoque exclusis excusatio superest. ea est aut ignorantiae, ut si quis fugitivo stigmata scripserit eoque ingenuo iudicato neget se liberum esse scisse; aut necessitatis, ut cum miles ad commeatus diem non adfuit et dicit se fluminibus interclusum aut valetudine.

fortuna quoque saepe substituitur culpae. nonnunquam male fecisse nos sed bono animo dicimus. utriusque rei multa et manifesta exempla sunt; idcirco non est eorum necessaria expositio.

v7-9 p.114
si omnia, quae supra scripta sunt, deerunt, videndum, an imminui culpa possit. hic est ille, qui a quibusdam fieri solet, status quantitatis.

sed ea cum sit aut poenae aut honoris, ex qualitate facti constituitur, eoque nobis sub hoc esse statu videtur sicut eius quoque, quae ad numerum refertur a Graecis. nam et πηλικότητα et ποσότητα dicunt, nos utrumque appellatione una complectimur.