Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
interim derivatur in rem, ut si is, qui testamento quid iussus non fecerit, dicat per leges id fieri non potuisse. hoc μετάστασιν dicunt. hinc quoque exclusis excusatio superest. ea est aut ignorantiae, ut si quis fugitivo stigmata scripserit eoque ingenuo iudicato neget se liberum esse scisse; aut necessitatis, ut cum miles ad commeatus diem non adfuit et dicit se fluminibus interclusum aut valetudine.
fortuna quoque saepe substituitur culpae. nonnunquam male fecisse nos sed bono animo dicimus. utriusque rei multa et manifesta exempla sunt; idcirco non est eorum necessaria expositio.
sed ea cum sit aut poenae aut honoris, ex qualitate facti constituitur, eoque nobis sub hoc esse statu videtur sicut eius quoque, quae ad numerum refertur a Graecis. nam et πηλικότητα et ποσότητα dicunt, nos utrumque appellatione una complectimur.
ultima est deprecatio, quod genus causae plerique negarunt in iudicium unquam venire. quin Cicero quoque pro Q. Ligario idem testari videtur, cum dicit, causas , Caesar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe nunquam hoc modo: Ignoscite, indices, erravit, lapsus est, non putavit, si unquam posthac, et cetera.