Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam et filiis pater in iudicio abdicationis et maritus uxori, si malae tractationis accusabitur, et patri filius, si dementiae causa erit, non inverecunde dicet multum sua interfuisse. in quo tamen incommoda vitantis melior quam commoda petentis est causa.
quibus similia etiam in vera rerum quaestione tractantur. nam quae in scholis abdicatorum, haec in foro exheredatorum a parentibus et bona apud centumviros repetentium ratio est; quae illic malae tractationis, hic rei uxoriae, cum quaeritur utrius culpa divortium factum sit; quae illic dementiae, hic petendi curatoris.
subiacet utilitati etiam illa defensio, si peius aliquid futurum fuit. nam in comparatione malorum boni locum obtinet levius: ut si Mancinus foedus Numantinum sic defendat, quod periturus, nisi id factum esset, fuerit exercitus. hoc genus ἀντίστασις Graece nominatur, comparativum nostri vocant.
haec circa defensionem facti; quae si neque per