Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

breviter autem pro Caecina Cicero initia, causas, effecta, antecedentia, consequentia complexus est: quid igitur fugiebant? propter metum Quid metuebant? vim videlicet. potestis igitur principia negare, cum extrema concedatis? sed similitudine quoque usus est, quae vis rei bello appellatur, ea rei otio non appellabitur?

sed etiam ex contrario argumenta ducuntur, ut si quaeratur, amatorium venenum sit necne; quia venenum amatorium non sit. illud alterum genus quo sit manifestius adolescentibus meis (meos enim semper adolescentes putabo), hic quoque fictae controversiae utar exemplo.

iuvenes , qui convivere solebant, constituerunt, ut rei litore cenarent. unius , qui cenae defuerat, nomen tumulo, quem exstruxerant, inscripserunt. pater eius, a transmarina peregrinatione cum ad litus idem appulisset, lecto nomine suspendit se.

dicuntur ii causa mortis fuisse. hic finitio est accusatoris, per quem factum est, ut quis

v7-9 p.102
perierit, causa mortis est; rei est, qui fecit quid sciens, per quod perire homini necesse est. remota finitione accusatori sat est dicere, causa mortis fuistis; per vos enim factum est, ut homo periret; quia, nisi vos illud fecissetis, viveret.