Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ut recte autem finiamus, ita fiet, si prius rei animo constituerimus quid velimus efficere. sic enim accommodari ad voluntatem verba poterunt. atque ut a notissimo exemplo, quo sit res lucidior, non recedamus: qui privatam pecuniam de templo surripuit, sacrilegii reus est.
culpa manifesta est; quaestio est an huic crimini nomen quod est rei lege conveniat. ergo ambigitur an hoc sacrilegium
ea duobus generibus evertitur, si aut falsa est aut parum plena. nam illud tertium nisi stultis non accidit, ut nihil ad quaestionem pertineat.
Falsa est, si dicas, equus animal rationale; nam est equus animal sed irrationale. quod autem commune cum alio est, desinet esse proprium. [*]( Falsa. . proprium, expunged by Gesner. ) Hic reus falsam dicit esse finitionem accusatoris, accusator autem non potest dicere falsam rei; nam est sacrilegium surripere aliquid sacri; sed dicit parum plenam, adiiciendum enim aut ex sacro.