Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
alii a propositione accusatoris contraque eam [*]( contraque eam, Halm : contra quarm, A: contra qua, G. ) loci oriuntur. saepe a persona prior ducit argumenta defensor et interim generaliter, incredibile esse a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam. facile respondetur vel quod omnia scelera in malos
probi vero mores et anteactae vitae integritas nunquam non plurimum profuerint. si nihil obiicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem, de qua sola iudicium sit, cognitionem adligabit dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec per encaenia [*](Eacaceia is a feast in honour of the dedication of a new temple or building. the phrase is strange, but there seems no possibility of plausible emendation. the word is rare and not likely to be corrupt. pro is the reading of the best MSS. ) ducendum scelus primum.
haec in respondendo. sic autem praeparabit actione prima iudicum animos, ut noluisse potius obiicere quam non potuisse credatur. eoque satius est omni se ante actae vitae abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur; et qui nihil obiicit, omisisse credi potest
cetera , quae a personis duci solent, in argumentorum locis exposuimus. proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime spectantur, ira, odium, metus, cupiditas, spes; nam reliqua in horum species cadunt. quorum si quid in reum conveniet, accusatoris est efficere ut [*]( ut, added by Spaading. ) ad quidquid faciendum causae valere videantur, easque quas in argumentum sumet augere; si minus, illuc conferenda est oratio,
aut aliquas fortasse latentes fuisse aut nihil ad rem pertinere cur fecerit, si fecit, aut etiam dignius esse odio scelus, quod non habuerit causam. patronus vero, quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine causa. quod Cicero vehementissime multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur; nam et damnatus est. at ,
si proponitur, cur factum sit, aut falsam causam
plurimos tamen haec salva innocentia facere. neque illud est omittendum, non omnes causas in omnibus personis valere. nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in Curio Fabricioque momentum.