Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

id autem genus de quo novissime dixi non solum in scholis saepe tractatur, sed etiam in foro. nam id est in causa Naevii Arpiniani solum quaesitum, praecipitata esset ab eo uxor an se ipsa sua sponte iecisset. cuius actionem et quidem solam in hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuvenali cupiditate gloriae fateor. nam ceterae, quae sub nomine meo feruntur, [*]( feruntur, cod. monac : runtur, A: fecerunt, G. ) negligentia excipientium in quaestum notariorum corruptae minimam partem mei habent.

est et alia duplex coniectura huic ἀντικατηγορίᾳ diversa, de praemiis, ut in illa controversia, tyrannus suspicatus a medico suo datum sibi venenum torsit eum et, cum is dedisse se pernegaret, arcessit alterum medicum; ille datum ei venenum dixit, sed se antidotum daturum, et dedit ei potionem, qua epota tyrannus decessit. de praemio duo medici contendunt. nam ut illic factum in adversarium transferentium, ita hic sibi

v7-9 p.62
vindicantium personae, causae, facultates, tempora, instrumenta,

testimonia comparantur. illud quoque, etiamsi non est ἀντικατηγορία, simili tamen ratione tractatur, in quo citra accusationem quaeritur, utrum factum sit. utraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite Urbiniana petitor dicit, Clusinium Figulum filium Vrbiniae acie victa, in qua steterat, fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam Marrucinos [*]( Marrucinos, Bonnell: Marginos, MSS. ) venisse atque ibi agnosci; Pollio contra, servisse eum Pisauri dominis duobus, medicinam factitasse, manumissum alienae se familiae venali immiscuisse, a se rogantem, [*]( a se rogantem, A: ac roganterm, arrogantem, other MSS. ) ut ei serviret, emptum.

nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et coniectura duplici atque diversa? quae autem accusantium ac defendentium, eadem petentium et infitiantium ratio est. ducitur coniectura primum a praeteritis. in his sunt personae, causae, consilia. nam is ordo est, ut facere voluerit, potuerit, fecerit. ideoque intuendum ante omnia, qualis sit de quo agitur.

accusatoris autem est efficere ut, si quid obiecerit non

v7-9 p.64
solum turpe sit, sed etiam crimini, de quo est iudicium, quam maxime conveniat. nam si reum caedis impudicum vel adulterum vocet, laedat quidem infamia, minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem, petulantem, crudelem, temerarium ostenderit.

patrono , si fieri poterit, id agendum est ut obiecta vel neget vel defendat vel minuat; proximum est ut a praesenti quaestione separet. sunt enim pleraque non solum dissimilia, sed etiam aliquando contraria: ut si reus furti prodigus dicatur aut negligens. neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniae et cupiditas cadere.

si deerunt haec remedia, ad illa declinandum est, non de hoc quaeri nec eum, qui aliquando peccaverit, utique commisisse omnia, et hanc fiduciam fuisse accusatoribus falsa obiiciendi, quod laesum et vulneratum reum speraverint [*]( speraverint, Gesner : speravere, MSS. ) hac invidia opprimi posse.