Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed quid una faciet aut altera, quin immo centum ac mille in re infinita [*]( in re infinita, Rollin : in re finita quae materia in se finita, G: in re finitaque materia ars finita, A. ) ? Praeceptoris est, in alio atque alio genere cotidie ostendere, quis ordo sit rerum et quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus. tradi enim omnia, quae ars efficit, non possunt. nam quis pictor omnia,

quae in rerum natura sunt, adumbrare didicit? sed percepta semel imitandi ratione adsimulabit quidquid acceperit. quis non faber vasculum aliquod, quale nunquam viderat, fecit?

quaedam vero non docentium sunt, sed discentium. nam medicus, quid in quoque valetudinis genere faciendum sit, quid quibusque signis providendum, docebit; vim sentiendi pulsus venarum, coloris modos, spiritus meatum, caloris distantiam, quae sui cuiusque sunt ingenii, non dabit. quare plurima petamus a nobis et cum causis deliberemus cogite

v7-9 p.168
musque homines ante invenisse artem quam docuisse. illa enim potentissima est,

quaeque vere dicitur oeconomica totius causae dispositio, quae nullo modo constitui nisi velut in re praesente potest: ubi adsumendum prooemium, ubi omittendum, ubi utendum expositione continua, ubi partita, ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico e mediis vel ultimis, ubi omnino non exponendum,