Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque immerito

v7-9 p.164
et recepta est a doctissimis haec differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat. et de hoc quidem genere dispositionis, etiamsi non omnia, tradi tamen aliqua potuerunt.

sunt alia quae, nisi proposita de qua dicendum est materia, viam docendi non praebeant. non enim causa tantum [*]( tantum, added by Halm. ) universa in quaestiones ac locos diducenda [*]( diducenda, Regius : dicenda, AG. ) est, sed hae ipsae partes habent rursus ordinem suum. nam et in prooemio primum est aliquid et secundum ac deinceps, et quaestio omnis ac locus habet suam dispositionem ut theses etiam simplices. nisi [*]( nisi, Obrecht : si, MSS. ) forte satis erit dividendi peritus,

qui controversiam in haec diduxerit, [*]( diduxerit, Regius : dixerit, MSS. ) an omne praemium viro forti dandum sit, an ex privato, an nuptiae, an eius quae nupta sit, an hae; deinde, cum fuerit de prima quaestione dicendum, passim et ut quidque in mentem veniet miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum,

verbis legis standum sit an voluntate, huius ipsius particulae aliquod initium fecerit, deinde proxima subnectens struxerit orationem, ut

v7-9 p.166
pars hominis est manus, eius digiti, illorum quoque articuli. hoc est quod scriptor demonstrare non possit, nisi certa definitaque materia.