Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod suos quisque servos ex tali re facere voluisset. hoc eo est utilius, quod saepe nihil placet et aliquid dicendum est. intueamur ergo omnia: ita apparebit aut id quod optimum est aut id quod minime malum. propositione aliquando adversarii utendum et esse nonnunquam commune eam, suo loco dictum est. multis milibus versuum scio apud quosdam esse quaesitum, quomodo inveniremus, utra pars deberet

v7-9 p.28
prior dicere; quod ex foro vel atrocitate formularum vel modo petitionum vel novissime sorte diiudicatur. in schola quaeri nihil attinet,

cum ex declamationibus iisdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a possessore concessum sit. sed ex plurimis controversiis ne inveniri quidem potest: ut ex illa, Qui tres liberos habebat, oratorem, philosophum, medicum, testamento quattuor partes fecit et singulas singulis dedit, unam eius esse voluit, qui esset utilissimus civitati.

contendunt ; quis primus dicat, incertum est, propositio tamen certa; ab eo enim, cuius personam tuebimur, incipiendum erit. et haec quidem de dividendo ex universum praecipi possunt.

at quomodo inveniemus etiam illas occultiores quaestiones? scilicet, quomodo sententias, verba, figuras, colores: ingenio, cura, exercitatione. non tamen fere unquam nisi imprudentem fugerint, si, ut dixi, naturam sequi ducem velit.