Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
si omnia amoliri non poteram, plura amoliebar. hominem occisum esse constant, non ex solitudine, ut a latronibus suspicer; non praedae gratia, quia inspoliatus est; non hereditatis spe, quia pauper fuit: odium igitur ex causa, cum sis inimicus.
quae res autem faciliorem divisioni viam praestat, eadem inventioni quoque, excutere quidquid dici potest, et velut reiectione facta ad optimum pervenire. accusatur Milo, quod Clodium occiderit. aut fecit aut non. optimum erat negare; sed non potest: occidit ergo aut iure aut iniuria utique. iure : aut voluntate aut necessitate,
voluntas anceps est, sed, quia ita homines putant, attingenda defensio, ut id pro re publica fuerit. necessitate ? subita igitur pugna, non praeparata; alter igitur insidiatus est. uter ? Profecto Clodius. videsne , ut ipsa rerum necessitas deducat ad defensionem? adhuc ,
aut utique voluit occidere insidiatorem Clodium aut non. tutius , si noluit. fecerunt ergo servi Milonis neque iubente neque sciente Milone. at haec tam timida defensio detrahit auctoritatem illi, qua recte dicebamus occisum. adiicietur :