Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ut ex praevaricationum criminibus: ut absolvatur reus, aut innocentia ipsius fit aut interveniente aliqua potestate aut vi aut corrupto iudicio aut difficultate probationis aut praevaricatione. nocentem fuisse confiteris, nulla potestas obstitit, nulla vis, corruptum iudicium non quereris, nulla probandi difficultas fuit: quid superest, nisi ut praevaricatio fuerit?
si omnia amoliri non poteram, plura amoliebar. hominem occisum esse constant, non ex solitudine, ut a latronibus suspicer; non praedae gratia, quia inspoliatus est; non hereditatis spe, quia pauper fuit: odium igitur ex causa, cum sis inimicus.
quae res autem faciliorem divisioni viam praestat, eadem inventioni quoque, excutere quidquid dici potest, et velut reiectione facta ad optimum pervenire. accusatur Milo, quod Clodium occiderit. aut fecit aut non. optimum erat negare; sed non potest: occidit ergo aut iure aut iniuria utique. iure : aut voluntate aut necessitate,
voluntas anceps est, sed, quia ita homines putant, attingenda defensio, ut id pro re publica fuerit. necessitate ? subita igitur pugna, non praeparata; alter igitur insidiatus est. uter ? Profecto Clodius. videsne , ut ipsa rerum necessitas deducat ad defensionem? adhuc ,
aut utique voluit occidere insidiatorem Clodium aut non. tutius , si noluit. fecerunt ergo servi Milonis neque iubente neque sciente Milone. at haec tam timida defensio detrahit auctoritatem illi, qua recte dicebamus occisum. adiicietur :
quod suos quisque servos ex tali re facere voluisset. hoc eo est utilius, quod saepe nihil placet et aliquid dicendum est. intueamur ergo omnia: ita apparebit aut id quod optimum est aut id quod minime malum. propositione aliquando adversarii utendum et esse nonnunquam commune eam, suo loco dictum est. multis milibus versuum scio apud quosdam esse quaesitum, quomodo inveniremus, utra pars deberet