Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod est facillimum, cogitemus, si fieri potest, quid naturale sit primum responderi. id si, tanquam res agatur et nobis ipsis respondendi necessitas sit, intueri voluerimus, occurret.

si id non contigerit, seponamus id quod primum se obtulerit, et ipsi nobiscum sic loquamur: quid si hoc non esset? id iterum et tertium et dum nihil sit reliqui. itaque inferiora quoque scrutabimur, quae tractata faciliorem nobis iudicem ex summa quaestione facient.

non dissimile huic est et illud praeceptum, ut a communibus ad propria

v7-9 p.22
veniamus. fere enim communia generalia sunt. commune est, tyrannum occidit; proprium, patrem [*](patremn, added by Halm.) tyrannum occidit; mulier occidit, uxor occidit.

solebam et excerpere, quid mihi cum adversario conveniret, si modo id pro me erat, nec solum premere confessionem, sed partiendo multiplicare, ut ex illa controversia, dux ., qui competitorem patrem ex suffragiis vicerat, captus est; euntes ad redemptionem eius legati obvium habuerunt patrem revertentem ab hostibus.

is legatis dixit: Sero itis. excusserunt illi patrem et aurum ex sinu eius invenerunt; ipsi perseverarunt ire quo intenderant; invenerunt ducem cruci fixum, cuius uox fuit: cauete proditorem. reus est pater. quid convenit? proditio nobis praedicta est et praedicta a duce; quaerimus proditorem. te isse ad hostes fateris et isse clam et [*]( clam et, Regius : claret, AG. ) ab his incolumem redisse, aurum retulisse et aurum occultum habuisse. nam ,

quod fecit, id nonnunquam potentius fit propositione; quae si animos occupavit, prope aures ipsae defensioni praecluduntur. in totum autem congregatio criminum accusantem adiuvat, separatio defendentem. solebam id, quod fieri et ex argumentis dixi, ex

v7-9 p.24
tota facere materia, ut propositis extra quae nihil esset omnibus, deinde ceteris remotis, solum id superesset quod credi volebam,