Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quae levius adhuc adflicti coeperamus, imperitanti fortunae remittantur, quae, si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio virium fuit, ut non exstinxerit, debilitavit tamen. sed vel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita facile contemnere. nihil enim sibi adversus me reliquit et infelicem quidem, sed certissimam tamen attulit mihi ex his malis securitatem.
boni autem consulere nostrum laborem vel propter hoc aequum est, quod in nullum iam proprium usum perseveramus, sed omnis haec cura alienas utilitates (si modo
peroratio sequebatur, quam cumulum quidam, conclusionem alii vocant. eius duplex ratio est posita aut ira rebus aut ira adfectibus. rerum repetitio et congregatio, quae Graece dicitur ἀνακεφαλαίωσις a quibusdam Latinorum enumeratio, et memoriam iudicis reficit et totam simul causam ponit ante oculos et, etiamsi per singula minus moverat, turba valet.
in hac, quae repetemus, quam brevissime dicenda sunt et, quod Graeco verbo patet, decurrendum per capita. nam , si morabimur, non iam enumeratio sed quasi altera fiet oratio. quae autem enumeranda videntur, cum pondere aliquo dicenda sunt et aptis excitanda sententiis et figuris utique varianda; alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriae iudicum diffidentis.
sunt autem innumerabiles species, [*]( species, added by Halm. ) optimeque ira Verrem Cicero: si pater ipse iudicaret, quid diceret, cum haec probarentur? et deinde subiecit enumerationem; aut cum