Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

una post haec Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar, et poterat sufficere solacio. non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum, certos ac deformatos fructus ostenderat. iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, eas me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt

v4-6 p.378
praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur.

etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris suavitas et in utracunque lingua, tanquam ad eam demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum. sed hae spes adhuc; illa maiora, constantia, gravitas, contra dolores etiam ac metus robur. nam quo ille animo, qua medicorum admiratione mensium octo valetudinem tulit! ut me in supremis consolatus est! quam etiam deficiens iamque non noster ipsum ilium alienatae mentis errorem circa scholas ac litteras habuit!

tuosne ego, o meae spes inanes, labentes oculos, tuum fugientem spiritum vidi? tuum corpus frigidum exsangue complexus animam recipere auramque communem haurire amplius potui, dignus his cruciatibus, quos fero,

dignus his cogitationibus? tene consulari nuper adoptione ad omnium spes honorum prius admotum, te avunculo praetori generum destinatum, te omnium spes avitae eloquentiae candidatum,

v4-6 p.380
superstes parens tantum ad poenas, amisi [*]( omnium spes, brarkcted by Spalding. avitae, Erasmus: acutis or acutae, MSS.: ad poenas amisi, Regius : poenas, MSS. ) ? Et si non cupido lucis, certe patientia vindicet te reliqua mea aetate. nam frustra mala omnia ad crimen fortunate relegamus.

nemo nisi sua culpa diu dolet. sed vivimus, et aliqua vivendi ratio quaerenda est, credendumque doctissimis hominibus, qui unicum adversorum solacium litteras putaverunt. si quando tamen ita resederit praesens impetus, ut aliqua tot luctibus alia cogitatio inseri possit, non iniuste petierim morae veniam. quis enim dilata studia miretur, quae potius non abrupta esse mirandum est? tum , si qua fuerint minus effecta iis,