Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis. nec ignoro plerisque videri signa partem argumentorum. quae mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus; cruenta enim vestis et clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia tabulae, rumores, testes; nec inveniuntur ab oratore, sed ad eum cum ipsa causa deferuntur;
altera, quod signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta, quia, ubi ilia sunt, quaestio non est, argumento autem nisi in re controversa locus esse non potest; sive dubia, non sunt argumenta sed ipsa argumentis egent.