Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
argumenta vero reperiuntur aut in quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum personarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa,
v4-6 p.194
cum invenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum, sed eius iudicii, de quo cognoscitur, proprium. probationum praeterea omnium aliae sunt necessariae, aliae credibiles, aliae non repugnantes. et adhuc omnium probationum quadruplex ratio est, ut vel quia est aliquid, aliud non sit; ut dies est, nox non est; vel quia est aliquid, et aliud sit: sol est supra terram, dies est; vel quia aliquid non est, aliud sit: nox non est, dies est; vel quia aliquid non est, nec aliud sit: non est rationalis, nec homo est. his in universum praedictis partes subiiciam.