Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quibus subiiciuntur. sumamus enim ex Cicerone quinque partium exemplum: melius gubernantur ea, quae consilio reguntur quam quae sine consilio administrantur. hanc primam partem numerant; eam deinceps rationibus variis et quam copiosissimis verbis approbari putant oportere. hoc ego totum cum sua ratione unum puto; alioqui si ratio pars est, est autem varia ratio, plures partes esse dicantur.

adsumptionem deinde ponit: nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur. huius adsumptionis quarto in loco iam porro inducunt approbationem; de quo idem quod supra dico.

quinto inducunt loco complexionem, quae aut id infert solum quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo, consilio igitur mundus administratur; aut, unum in locum cum conduxit breviter propositionem et adsumptionem, adiungit quid ex his conficiatur, ad hunc modum: quodsi melius geruntur, quae consilio quam quae sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius quam omnis mundus administratur, consilio igitur mundus administratur. cui parti consentio.

in tribus autem, quas fecimus, partibus non est

v4-6 p.354
forma semper eadem, sed una, in qua idem concluditur quod intenditur: anima immortalis est. nam quidquid ex se ipso movetur, immortale est; anima autem ex se ipsa movetur, immortalis igitur est anima. hoc fit non solum in singulis argumentis sed in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus.