Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod quidem etiam aliquando multiplicari solet, ut est ab eodem et pro endem reo factum: quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela? quem iure, quem loco,

v4-6 p.350
quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere?

optimum autem videtur enthymematis genus, cum propositio dissimili vel contraria ratio subiungitur, quale est Demosthenis: non enim, si quid unquam contra leges actum est, idque tu es imitatus, idcirco te convenit poena liberari; quin e contrario damnari multo magis. nam ut, si quis eorum damnatus esse, tu haec non scripsisses, ita, damnatus tu si fueris, non scribet alius.

epichirematos et quattuor et quinque et sex etiam factae sunt partes a quibusdam. Cicero maxime quinque defendit, ut sit propositio, deinde ratio eius, tum adsumptio et eius probatio, quinta complexio; quia vero interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnunquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem.

mihi et pluribus nihilominus auctoribus tres summum videntur. nam ita se habet ipsa natura, ut sit, de quo quaeratur et per quod probetur; tertium adiici potest velut ex consensu duorum antecedentium. ita erit

v4-6 p.352
prima intentio, secunda adsumptio, tertia connexio. nam confirmatio primae ac secundae partis et exornatio eisdem cedere possunt,