Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

id est translatio. [*]( translatio, Regius : relatio, MSS. ) Atqui quaedam sunt, quae neque negari neque defendi neque transferri possunt. adulterii rea est quae, cum anno vidua fuisset, enixa est; lis non erit. quare illud stultissime praecipitur, quod defendi non possit, silentio dissimulandum: siquidem est id, de quo iudex pronuntiaturus est.

at si extra causam sit adductum et tantum coniunctum, malim quidem dicere, nihil id ad quaestionem nec esse in iis morandum et minus esse quam adversarius dicat; tamen velut huic simulationi oblivionis ignoscam. debet enim bonus advocatus pro rei salute brevem negligentiae reprehensionem non pertimescere. videndum etiam,