Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
apud indices quidem secundum legem dicturos sententiam de confessis praecipere ridiculum est. ergo , quae neque negari neque transferri possunt, utique defendenda sunt, qualiacunque sunt, aut causa cedendum. negandi duplicem ostendimus formam, aut non esse factum aut non hoc esse, quod factum sit. quae neque defendi
v4-6 p.316
neque transferri possunt, utique neganda, nec solum si finitio potest esse pro nobis, sed etiam si nuda infitiatio superest. testes erunt, multa in eos dicere licet; chirographum, de similitudine litterarum disseremus. utique nihil erit peius quam confessio. ultima est actionis controversia, cum defendendi negandive non est locus,