Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
multum etiam refert, si argumento nitemur odii, utrum hoc ex invidia sit an ex iniuria an ex ambitu, vetus an novum, adversus inferiorem,
v4-6 p.302
parem, superiorem, alienum, propinquum. suos habent omnia ista tractatus et ad utilitatem partis eius quam tuemur referenda sunt. nec tamen omnibus semper, quae invenerimus, argumentis onerandus est iudex, quia et taedium adferunt et fidem detrahunt. neque enim potest iudex credere satis esse ea potentia, quae non putamus ipsi sufficere qui diximus. in rebus vero apertis argumentari tam sit stultum quam in clarissimum solem mortale lumen inferre.