Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ita quae non possunt valere, quia magna sint, valebunt, quia multa sunt; utique vero ad eiusdem rei probationem omnia spectant. ut , si quis hereditatis gratia hominem occidisse dicatur: hereditatem sperabas et magnam hereditatem, et pauper eras et tum maxime a creditoribus appellabaris; et offenderas eum, cuius eras heres, et mutaturum tabulas sciebas. singula levia sunt et communia, universa vero nocent etiamsi non ut fulmine, tamen ut grandine.
quaedam argumenta ponere satis non est, adiuvanda sunt: cupiditas causa sceleris fuit, quae sit vis eius: ira, quantum efficiat in animis hominum talis adfectio; ita et firmiora erunt ipsa et plus habebunt decoris, si non nudos et velut carne spoliatos artus ostenderint.