Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quidam epichirema rationem appellarunt, Cicero melius ratiocinationem, quanquam et ille nomen hoc duxisse magis a syllogismo videtur. nam et statum syllogisticum ratiocinativum appellat, exemplisque utitur philosophorum. et quoniam est quaedam inter syllogismum et epichirema vicinitas, potest videri hoc nomine recte abusus.
Ἀπόδειξις est evidens probatio, ideoque apud Geometras γραμμικαὶ ἀποδείξεις dicuntur Hanc et ab epichiremate Caecilius putat differre solo genere conclusionis et esse apodixin imperfectum epichirema eadem causa, qua diximus enthymema syllogismo distare. nam et epichirema syllogismi pars est. quidam inesse epichiremati apodixin putant
utrumque autem quanquam diversi auctores eodem modo finiunt, ut sit ratio per ea, quae certa sunt, fidem dubiis adferens; quae natura est omnium argumentorum, neque enim certa incertis declarantur. haec omnia generaliter πίστεις appellant, quod etiamsi propria interpretatione dicere fidem possumus, apertius tamen probationem interpretabimur. sed argumentum quoque plura significat.
nam et fabulae ad actum scenarum compositae argumenta dicuntur, et orationum Ciceronis velut thema ipse exponens Pedianus, argumentum , inquit, tale est; et ipse Cicero ad Brutum ita scribit: ueritus fortasse, ne nos in Catonem nostrum transferremus illinc aliquid, etsi argumentum simile non erat. quo apparet omnem ad scribendum destinatam materiam ita appellari.
nec mirum, cum id inter opifices quoque vulgatum sit, unde Vergilius, argumentum ingens; vulgoque paulo numerosius opus dicitur argumentosum. sed nunc de eo dicendum argumento est, quod probationem praestat. Celsus quidem probationem, [*]( praestat probationem, added by Meister. ) indicium, fidem, adgressionem eiusdem rei nomina facit, parum distincte, ut arbitror.
nam probatio et fides efficitur non tantum per haec quae sunt rationis, sed etiam per inartificialia. signum autem, quod ille indicium vocat, ab argumentis iam separavi. ergo , cum sit
alioqui nihil erit quo probemus, nisi fuerit quod aut sit verum aut videatur, ex quo dubiis fides fiat. pro certis autem habemus primum, quae sensibus percipiuntur, ut quae uidemus, audimus, qualia sunt signa; deinde ea, in quae communi opinione consensum est, deos esse,