Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

praestandam pietatem parentibus; praeterea, quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiamsi non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant; si quid inter utramque partem convenit, si quid probatum est, denique cuicunque adversarius non contradicit. sic enim fiet argumentum,

cum providentia mundus regatur, administranda respublica est [*]( est resapablica, added by Halm after Regius. ) ; sequitur ut administranda respublica sit, si liquebit mundum prouidentia regi.

debet etiam nota esse recte argumenta tractaturo vis et natura omnium rerum, et quid quaeque earum plerumque efficiat; hinc enim sunt, quae εἰκότα dicuntur.

credibilium autem genera sunt tria: unum firmissimum, quia fere accidit, ut liberos a parentibus

v4-6 p.210
amari; alterum velut propensius, eum qui recte valeat in crastinum perventurum; tertium tantum non repugnans, in domo furtum factum ab eo qui domi fuit.

ideoque Aristoteles in secundo de Arte Rhetorica libro diligentissime est exsecutus, quid cuique rei et quid cuique homini soleret accidere, et quas res quosque homines quibus rebus aut hominibus vel conciliasset vel alienasset ipsa natura: ut divitias quid sequatur aut ambitum aut superstitionem, quid boni probent, quid mali petant, quid milites, quid rustici, quo quaeque modo res vitari vel appeti soleat. verum hoc exsequi mitto;

non enim longum tantum, sed etiam impossibile aut potius infinitum est, praeterea positum in communi omnium intellectu. si quis tamen desideraverit, a quo peteret, ostendi. omnia autem credibilia,

in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huiusmodi fontibus fluunt: an credibile sit a filio patrem occisum, incestum cum filia commissum; et contra, veneficium in noverca, adulterium in luxurioso; illa quoque, an scelus palam factum, an falsum propter exiguam summam, quia suos quidque horum velut mores habet, plerumque

v4-6 p.212
tamen, non semper; alioqui indubitata essent, non argumenta.