Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

casus autem, qui et ipse praestat argumentis locum, sine dubio est ex insequentibus, sed quadam proprietate distinguitur, ut si dicam: melior dux Scipio quam Hannibal; vicit Hannibalem. bonus gubernator; nunquam fecit naufragium. bonus agricola; magnos sustulit fructus. et contra: sumptuosus fuit; patrimonium exhausit. turpiter vixit; omnibus invisus est.

intuendae sunt praecipueque in coniecturis et facultates; credibilius est enim occisos a pluribus pauciores, a firmioribus imbecilliores, a vigilantibus dormientes, a praeparatis inopinantes;

quorum contraria in diversum valent. haec et in deliberando intuemur, et in iudiciis ad duas res solemus referre, an voluerit quis, an potuerit; nam et voluntatem spes facit. hinc illa apud Ciceronem coniectura, insidiatus est Clodius Miloni, non Milo Clodio; ille cum servis robustis, hic cum mulierum comitatu, ille equis, hic in raeda, ille expeditus, hic paenula irretitus.

facultati autem licet instrumentum

v4-6 p.228
coniungere; sunt enim in parte facultatis et copiae. sed ex instrumento aliquando etiam signa nascuntur, ut spiculum in corpore inventum.

his adiicitur modus, quem τρόπον dicunt, quo quaeritur, quemadmodum quid sit factum. idque tum ad qualitatem scriptumque pertinet, ut si negemus adulterum veneno licuisse occidere, tum ad coniecturas quoque, ut si dicam bona mente factum, ideo palam; mala, ideo ex insidiis, nocte, in solitudine. in rebus autem omnibus,

de quarum vi ac natura quaeritur, quasque etiam citra complexum personarum ceterorumque ex quibus fit causa, per se intueri possumus, tria sine dubio rursus spectanda sunt, an sit, Quid sit, Quale sit. sed , quia sunt quidam loci argumentorum omnibus communes, dividi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subiicienda sunt.

ducuntur ergo argumenta ex finitione seu fine; nam utroque modo traditur. eius duplex ratio est; aut enim simpliciter quaeritur, sitne hoc virtus; aut praecedente finitione, quid sit virtus. id aut universum verbis complectimur, ut rhetorice est bene dicendi scientia; aut per partes, ut rhetorice est inveniendi recte et disponendi et eloquendi cum, firma memoria et cum dignitate actionis

v4-6 p.230
scientia.