Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ad commendationem quoque et invidiam valet. nam et Aiax apud Ovidium: ante rates, inquit, agimus causam, et mecum confertur Ulixes? et Miloni inter cetera obiectum est, quod Clodius in monumentis ab eo maiorum suorum esset occisus.

ad suadendi momenta idem valet, sicut tempus, cuius tractatum subiungam. eius autem, ut alio loco iam dixi, duplex significatio est; generaliter enim et specialiter accipitur. prius illud est:—nunc, olim, sub Alexandro, cum apud Ilium pugnatum est, denique praeteritum, instans, futurum. hoc sequens habet et constituta discrimina:—aestate, hieme, noctu, interdiu; et fortuita:—in pestilentia, in bello, in convivio.

Latinorum quidam satis significari putaverunt, si illud generale tempus, hoc speciale tempora vocarent. quorum utrorumque ratio et in consiliis quidem et in illo demonstrativo genere versatur, sed in iudiciis frequentissima est.

nam et iuris quaestiones facit et qualitatem distinguit et ad coniecturam plurimum confert: ut cum interim

v4-6 p.224
probationes inexpugnabiles adferat, quales sunt, si dicatur (ut supra posui) signator, qui ante diem tabularum decessit, aut commisisse aliquid, vel cum infans esset vel cum omnino natus non esset;

praeter id, quod omnia facile argumenta aut ex iis, quae ante rem facta sunt, aut ex coniunctis rei aut insequentibus ducuntur. ex antecedentibus: mortem minatus es, noctu existi, proficiscentem antecessisti; causae quoque factorum praeteriti sunt temporis.

secundum tempus subtilius quidam, quam necesse erat, diviserunt, ut esset iuncti sonus auditus est; adhaerentis clamor sublatus est. insequentis sunt illa latuisti , profugisti, livores et tumores apparuerunt. iisdem temporum gradibus defensor utetur ad detrahendam ei quod obiicitur fidem.

in his omnis factorum dictorumque ratio versatur, sed dupliciter. nam fiunt quaedam quia aliud postea futurum est, quaedam quia aliud ante factum est: ut, cum obiicitur reo lenocinii, speciosae marito, quod adulterii damnatam quondam emerit; aut parricidii reo luxurioso, quod dixerit patri, non amplius me obiurgabis. nam et ille non

v4-6 p.226
quia emit leno est, sed quia leno erat emit; nec hic, quia sic erat locutus, occidit, sed, quia erat occisurus, sic locutus est.