Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
finitionis quoque quaestiones ex causis interim pendent. an tyrannicida, qui tyrannum, a quo deprehensus in adulterio fuerat, occidit? an sacrilegus, qui, ut hostes urbe expelleret, arma templo adfixa detraxit?
ducuntur argumenta et ex loco. spectatur enim ad fidem probationis, montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propinquus an remotus, opportunus consiliis an adversus; quam partem videmus vehementissime pro Milone tractasse Ciceronem.
et haec quidem ac similia ad coniecturam frequentius pertinent, sed interim ad ius quoque: privatus an publicus, sacer an profanus, noster an alienus; ut in persona, magistratus, pater, peregrinus. hinc enim quaestiones oriuntur:
privatam pecuniam sustulisti; uerum quia de templo, non furtum sed sacrilegium est. occidisti adulterum, quod lex permittit; sed quia in lupanari, caedes est. iniuriam fecisti; sed quia magistratui, maiestatis actio est.
vel contra: licuit , quia pater eram, quia magistratus. sed circa facti controuersiam argumenta praestant, circa iuris lites materiam quaestionum. ad qualitatem quoque frequenter pertinet locus,