Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quod nomen Polynicis, ut argumentum morum, frater incessit. iocorum tamen ex eo frequens materia, qua

v4-6 p.218
Cicero in Verrem non semel usus est. haec fere circa personas sunt aut his similia. neque enim complecti omnia vel hac in parte vel in ceteris possumus, contenti rationem plura quaesituris ostendere.

nunc ad res transeo, in quibus maxime sunt personis iuncta, quae agimus, ideoque prima tractanda. in omnibus porro, quae fiunt, quaeritur aut Quare? aut Ubi? aut Quando? aut Quomodo? aut Per quae facta sunt?

ducuntur igitur argumenta ex causis factorum vel futurorum; quarum materiam, quam quidam ὕλην, alii δύναμιν nominaverunt, in duo genera, sed quaternas utriusque dividunt species. nam fere versatur ratio faciendi circa bonorum adeptionem, incrementum, conservationem, usum, aut malorum evitationem, liberationem, imminutionem, tolerantiam;

quae et in deliberando plurimum valent. sed honestas [*]( honestas W. Meyer: has B: haec A, ) causas habent recta, prava contra ex falsis opinionibus veniunt. nam est his initium ex iis, quae credunt bona aut mala; inde errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt ira, odium, invidia, cupiditas, spes, ambitus, audacia, metus, cetera generis eiusdem. accedunt aliquando fortuita, ebrietas, ignorantia, quae interim ad veniam valent, interim ad probationem criminis, ut si quis, dum alii insidiatur, alium dicitur interemisse.

causae porro non ad convincendum modo, quod obiicitur, sed ad defendendum quoque excuti solent, cum quis se recte

v4-6 p.220
fecisse, id est honesta causa, contendit; qua de re latius in tertio libro dictum est.