Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ut cantus vocis plurimum iuvat sociata nervorum concordia, si tamen tardior manus nisi inspectis demensisque singulis, quibus quaeque vox fidibus iungenda sit, dubitet, potius fuerit esse contentum eo, quod simplex canendi natura tulerit, ita huiusmodi praeceptis debet quidem aptata esse et citharae modo intenta ratio doctrinae;

sed hoc exercitatione multa consequendum, ut, quemadmodum illorum artificum, etiamsi alio spectant, manus tamen ipsa consuetudine ad graves, acutos, medios nervorum [*]( nervorum, Gertz : horum, MSS. ) sonos fertur, sic oratoris cognitionem nihil moretur haec varietas argumentorum et copia, sed quasi offerat se et occurrat, et, ut litterae syllabaeque scribentium cogitationem non exigunt, sic rationem sponte quadam sequantur.

tertium genus ex iis, quae extrinsecus adducuntur in causam, Graeci vacant παράδειγμα, quo nomine et generaliter usi sunt in omni similium adpositione et specialiter in iis, quae rerum gestarum auctoritate nituntur. nostri fere similitudinem vocari maluerunt, quod ab illis παραβολὴ dicitur, alterum exemplum, quanquam et hoc simile est et illud

v4-6 p.272
exemplum.

nos , quo facilius propositum explicemus, utrumque παράδειγμα esse credamus, et ipsi appellemus exemplum. nec vereor, ne videar repugnare Ciceroni, quanquam collationem separat ab exemplo. nam idem omnem argumentationem dividit in duas partes, inductionem et ratiocinationem, ut plerique Graecorum in παραδείγματα et ἐπιχειρήματα dixeruntque παράδειγμα ῥητορικὴν ἐπαγωγήν.

nam illa, qua plurimum est Socrates usus, hanc habuit viam, ut cum plura interrogasset, quae fateri adversario necesse esset, novissime id, de quo quaerebatur, inferret, ut simile concessis. [*]( concessis, Törnebladh: concessisse, MSS. ) Id est inductio. hoc in oratione fieri non potest; sed, quod illic interrogatur, hic fere sumitur.

sit igitur illa interrogatio talis: quod est pomum generosissimum? nonne quod optimum? concedetur. quid equus? qui generosissimus? nonne qui optimus? et plura in eundem modum. deinde , cuius rei gratia rogatum est, quid homo? nonne is generosissimus, qui optimus? fatendum erit.

hoc in testium interrogatione valet plurimum, in oratione perpetua dissimile est; aut enim sibi ipse respondet orator aut quod illic interrogatur, hic fere sumitur. [*]( aut quod sumitur, supplied by Meister. some such phrase must have been lost, but there can he no certainty either as regards the exact words or their precise place. ) quod

v4-6 p.274
pomum generosissimum? puto, quod optimum; et equus? qui velocissimus: ita hominum, non qui claritate nascendi sed qui uirtute maxime excellet. omnia igitur ex hoc genere sumpta necesse est aut similia esse aut dissimilia aut contraria. similitudo adsumitur interim et ad orationis ornatum; sed illa, cum res exiget, nunc ea, quae ad probationem pertinent, exsequar.

potentissimum autem est inter ea quae sunt huius generis, quod proprie vocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad persuadendum id quod intenderis commemoratio. intuendum igitur est, totum simile sit an ex parte, ut aut omnia ex eo sumamus aut quae utilia sunt. simile est, iure occisus est Saturninus sicut Gracchi. dissimile ,

Brutus occidit liberos proditionem molientes; Manlius virtutem filii morte multavit. contrarium , Marcellus ornamenta Syracusanis hostibus restituit; Verres eadem sociis abstulit. et probandorum et culpandorum ex iis confirmatio eosdem gradus habet.