Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

hoc inveniendum est, ut adhiberi possit argumentum: ideo captivos, si in patriam suam redierint, liberos esse, quia bello parta non nisi eadem vi possideantur. proprium est et illud causae, quod Amphictyones iudicant (ut alia apud centumviros, alia apud privatum iudicem in iisdem quaestionibus ratio);

tum secundo gradu, non potuisse donari a victore ius, quia id demum sit eius, quod teneat; ius, quod sit incorporate, adprehendi manu non posse. hoc reperire est difficilius quam, cum inveneris, argumentis adiuvare, ut alia sit condicio heredis, alia victoris, quia ad illum ius, ad hunc res transeat.

proprium deinde materiae, ius publici

v4-6 p.266
crediti transire ad victorem non potuisse, quia, quod populus crediderit, omnibus debeatur, et, quamdiu quilibet unus superfuerit, esse eum totius summae creditorem, Thebanos autem non omnes in Alexandri manu fuisse.

hoc non extrinsecus probatur, quae vis est argumenti, sed ipsum per se valet. tertii loci pars prior magis vulgaris, non in tabulis esse ius; itaque multis argumentis defendi potest. mens quoque Alexandri duci debet in dubium, honorarit eos an deceperit. illud iam rursus proprium materiae et velut novae controversiae, quia restitutione recepisse ius, etiamsi quod amiserint, Thebani videntur. hic et, quid Cassander velit, quaeritur: sed vel potentissima apud Amphictyonas aequi tractatio est.

haec non idcirco dico, quod inutilem horum locorum, ex quibus argumenta ducuntur, cognitionem putem, alioqui nec tradidissem; sed ne se, qui cognoverint ista, si cetera negligant, perfectos protinus atque consummatos putent et, nisi in ceteris, quae

v4-6 p.268
mox praecipienda sunt, elaboraverint, mutam quandam scientiam consecutos intelligant.

neque enim artibus editis factum est, ut argumenta inveniremus, sed dicta sunt omnia, antequam praeciperentur, mox ea scriptores observata et collecta ediderunt. cuius rei probatio est, quod exemplis eorum veteribus utuntur et ab oratoribus ilia repetunt, ipsi nullum novum et quod dictum non sit inveniunt.

artifices ergo illi qui dixerunt; sed habenda his quoque gratia est, per quos labor nobis est detractus. nam , quae priores beneficio ingenii singula invenerunt, nobis et non sunt requirenda et notata [*]( notata, Guelferbytanus: notat, B: notant, A. ) sunt omnia. sed non magis hoc sat est quam palaestram didicisse, nisi corpus exercitatione, continentia, cibis, ante omnia natura iuvatur, sicut contra ne illa quidem satis sine arte profuerint.

illud quoque studiosi eloquentiae cogitent, neque omnibus in causis, quae demonstravimus, cuncta posse reperiri; neque, cum proposita fuerit materia dicendi, scrutanda singula et velut ostiatim pulsandum, [*]( pulsandum, Francius: pulsanda, MSS. ) ut sciant, an ad probandum id, quod intendimus, forte respondeant, nisi cum discunt et adhuc usu carent.

infinitam enim faciat ista res dicendi tarditatem, si semper necesse

v4-6 p.270
sit, ut temptantes unumquodque eorum, quod sit aptum atque conveniens, experiendo noscamus; nescio an etiam impedimento futura sint, nisi et animi quaedam ingenita natura et studio exercitata velocitas recta nos ad ea, quae conveniunt causae, ferant. nam ,