Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nec minus in hoc curae debet adhiberi, quid proponendum quam quomodo sit quod proposuerimus probandum. hic immo vis inventionis, si non maior, certe prior. nam ut tela supervacua sunt nescienti, quid petat, sic argumenta, nisi provideris cui rei adhibenda sint. hoc est, quod comprehendi arte non possit.
cum Thebas evertisset Alexander, inuenit tabulas, quibus centum talenta mutua Thessalis dedisse 'Thebanos continebatur. has , quia erat usus commilitio Thessalorum, donavit his ultro; postea restituti a Cassandro Thebani reposcunt Thessalos. apud Amphictyonas agitur. centum talenta et credidisse eos constat et non recepisse.
lis omnis ex eo, quod Alexander ea Thessalis donasse dicitur, pendet. constat illud quoque, non esse iis ab Alexandro pecuniam data; quaeritur ergo, an proinde sit, quod datum est, ac si pecuniam dederit?
quid proderunt argumentorum loci, nisi haec prius videro, nihil eum egisse donando, non potuisse donare, non donasse? et prima quidem actio facilis ac favorabilis repetentium iure quod vi sit ablatum; sed hinc aspera et uehemens quaestio exoritur de iure belli, dicentibus Thessalis, hoc regna, populos, fines gentium atque urbium contineri.
inveniendum contra