Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

praesertim, cum plurimae probationes in ipso causarum complexu

v4-6 p.258
reperiantur, ita ut sint cum alia lite nulla communes, eaeque sint et potentissimae et minime obviae, quia communia ex praeceptis accepimus, propria invenienda sunt.

hoc genus argumentorum sane dicamus ex circumstantia, quia περίστασιν dicere aliter non possumus, vel ex iis quae cuiusque causae propria sunt: ut in illo adultero sacerdote, qui lege, qua unius servandi potestatem habebat, se ipse servare voluit, proprium controversiae est dicere, non unum nocentem servabas, quia te dimisso adulteram occidere non licebat. hoc enim argumentum lex facit, quae prohibet adulteram sine adultero occidere.

et illa, in qua lata lex est, ut argentarii dimidium ex eo quod debebant solverent, creditum suum totum exigerent. argentarius ab argentario solidum petit. proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege, ut argentarius totum exigeret; adversus alios enim non opus fuisse lege, cum omnes praeterquam ab argentariis totum exigendi ius haberent.

cum multa autem novantur in omni genere materiae tum praecipue in iis

v4-6 p.260
quaestionibus, quae scripto constant, quia vocum est in singulis ambiguitas frequens et adhuc in coniunctis magis.

et haec ipsa plurium legum aliorumve scriptorum vel congruentium vel repugnantium complexu varientur necesse est, cum res rei aut ius iuris quasi signum est. non debui tibi pecuniam; nunquam me appellasti, usuram non accepisti, ultro a me mutuatus es. lex est, qui patri proditionis reo non adfuerit, exheres sit. negat filius, [*]( filius, Spalding : fit, MSS. ) nisi si pater absolutus sit. quid signi? lex altera, proditionis damnatus cum advocato exulet.

Cicero pro Cluentio Publium Popilium et Tiberium Guttam dicit non iudicii corrupti sed ambitus esse damnatos. quid signi? quod accusatores eorum, qui erant ipsi ambitus damnati, e lege sint post hanc victoriam restituti.