Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

est autem quidam et ductus rei credibilis, qualis in comoediis etiam et in minis. aliqua enim naturaliter sequuntur et cohaerent ut, si priora bene narraveris, iudex ipse quod postea sis narraturus exspectet.

ne illud quidem fuerit inutile, semina quaedam probationum spargere, verum sic ut narrationem esse meminerimus non probationem. nonnunquam tamen etiam argumento aliquo confirmabimus, quod proposuerimus, sed simplici et brevi, ut in veneficiis: sanus bibit, statim concidit, livor ac tumor confestim est insecutus.

hoc faciunt et illae

v4-6 p.80
praeparationes, cum reus dicitur robustus, armatus contra infirmos, inermes, securos. omnia denique, quae probation tractaturi sumus, personam, causam, locum, tempus, instrumentum, occasionem, narratione delibabimus.

aliquando , si destituti fuerimus his, etiam fatebimur vix esse credibile, sed verum et hoc maius habendum scelus; nescire nos quomodo factum sit aut quare, mirari sed probaturos.

optimae vero praeparationes erunt quae latuerint, it a Cicerone sunt quidem utilissime praedicta omnia, per quae Miloni Clodius non Clodio Milo insidiatus esse videatur; plurimum tamen facit illa callidissima simplicitatis imitatio: Milo autem, cum in senate fuisset eo die, ( quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutauit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est.

quam nihil festinato, nihil praeparato fecisse videtur Milo! quod non solum rebus ipsis vir eloquentissimus, quibus moras et lentum profectionis ordinem ducit, sed verbis etiam vulgaribus et cotidianis et arte occulta consecutus est; quae si aliter dicta essent, strepitu ipso iudicem ad custodiendum patronum excitassent.

frigere videntur ista plerisque, sed hoc ipso manifestum est, quomodo

v4-6 p.82
iudicem fefellerit, quod vix a lectore deprehenditur. haec sunt quae credibilem faciant expositionem.

nam id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiamsi quidam scriptores artium hoc quoque tanquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.

his tribus narrandi virtutibus adiiciunt quidam magnificentiam, quam μεγαλοπρέπειαν vocant, quae neque in omnes causas cadit (nam quid in plerisque iudiciis privatis, de certa credita, locato et conducto, interdictis habere loci potest supra modum se tollens oratio?) neque semper est utilis, velut proximo exemplo Miloniano patet.