Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
non minus autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas, satiusque est aliquid narrationi superesse quam deesse. nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur.
quare vitanda est etiam illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis obtinet locum, brevitas et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallat, audientem transvolat nec dum repetatur exspectat, cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum quod intellexerit; ut fortasse ubicunque, in narratione tamen praecipue, media haec tenenda sit via dicendi quantum opus est et quantum satis est.
quantum opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta; nam et fallit voluptas et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium.
neque mihi unquam tanta fuerit cura brevitatis, ut non ea, quae credibilem faciunt expositionem, inseri velim. simplex enim et undique praecisa non tam narratio vocari potest quam confessio. sunt porro multae condicione ipsa
ut minus longa sit, efficiemus quae poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum, quae differemus: quas causas occidendi habuerit, quos adsumpserit conscios, quemadmodum disposuerit insidias, probationis loco dicam.
quaedam vero ex ordine praetermittenda, quale est apud Ciceronem: moritur Fulcinius; multa enim, quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam. et partitio taedium levat: dicam quae acta sint ante ipsum rei contractum, dicam quae in re ipsa, dicam quae postea.
ita tres potius modicae narrationes videbuntur quam una longa. interim expediet expositiones brevi interfatione distinguere: audistis quae ante acta sunt, accipite nunc quae insequuntur. reficietur enim iudex priorum fine et se velut ad novum rursus initium praeparabit.
si tamen adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte commonitio;
credibilis autem erit narratio ante omnia, si prius consuluerimus nostrum animum, ne quid naturae dicamus adversum, deinde si causas ac rationes factis praeposuerimus, non omnibus sed de quibus quaeritur, si personas convenientes iis, quae facta credi volemus, constituerimus, ut furti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii temerarium, vel his contraria, si defendemus; praeterea loca, tempora et similia.