Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
erunt quaedam causae (neque id raro) crimine quidem, de quo cognitio est, faciles ad diluendum sed multis anteactae vitae flagitiis et gravibus oneratae; quae prius amovenda sunt, ut propitius iudex defensionem ipsius negotii, cuius propria quaestio est, audiat: ut, si defendendus sit M. Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae, petulantiae, impudicitiae quam veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio; tum deinde narret de bonis Pallae totamque de vi explicet causam, quae est ipsius actione defensa?
sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur, quae themata dicimus, praeter quae nihil est diluendum, ideoque prooemio narratio semper subiungitur. inde libertas declamatoribus, ut etiam secundo partis suae loco narrare videantur.
nam cum pro petitore dicunt et expositione, tanquam priores agant, uti solent et contradictione, tanquam respondeant, idque fit recte. nam cum sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in
sed in scholasticis quoque nonnunquam evenit, ut pro narratione sit propositio. nam quid exponet, quae zelotypum malae tractationis accusat, aut qui Cynicum apud censores reum de moribus facit? cum totum crimen uno verbo in qualibet actionis parte posito satis indicetur. sed haec hactenus.
nunc , quae sit narrandi ratio, subiungam. narratio est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel (ut Apollodorus finit) oratio docens auditorem, quid in controversia sit. eam plerique scriptores, maxime qui sunt ab Isocrate, volunt esse lucidam, brevem, verisimilem. neque enim refert, an pro lucida perspicuam, pro verisimili probabilem credibilemve dicamus.
eadem nobis placet divisio; quanquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissenserit praeceptum brevitatis irridens, tanquam necesse sit longam esse aut brevem expositionem nec liceat ire per medium, Theodorei quoque solam relinquant ultimam partem, quia nec breviter utique nec dilucide semper sit utile exponere.
quo
nec quisquam reprehensione dignum putet, quod proposuerim eam, quae sit tota pro nobis, debere esse verisimilem, cum vera sit. sunt enim plurima uera quidem, sed parum credibilia, sicut falsa quoque frequenter verisimilia. quare non minus laborandum est, ut iudex, quae vere dicimus quam quae fingimus, credat.