Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ficta interim narratio introduci solet, vel ad concitandos iudices ut pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui mentionem; vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres Caepasios; interdum per digressionem decoris gratia, qualis rursus in Verrem de Proserpina, in his quondam locis mater filiam quaesisse dicitur. quae omnia eo pertinent, ut appareat non utique non narrare eum qui negat, sed illud ipsum narrare quod negat.

v4-6 p.60

ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum, esse supervacuam narrationem rei, quam iudex noverit; quod sic intelligi volo, si non modo quid factum sit sciet, sed ita factum etiam, ut nobis expedit, opinabitur.

neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat index, sed aliquanto magis, ut consentiat. quare , etiamsi non erit docendus, sed aliquo modo adficiendus, narrabimus cum praeparatione quadam: scire quidem eum in summam, quid acti sit, tamen rationem quoque facti cuiusque cognoscere ne gravetur.

interim propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim, ut rei, quae ex adverso proponatur, iniquitatem omnes etiam circumstantes intelligant. in quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut meministi , et fortasse supervacuum fuerit hic commorari. sed quid ego diutius, cum tu optime noris?

illud quale sit, tu scias, et his similia. alioqui si apud iudicem, cui nota causa est, narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.

alterum est, de quo frequentius quaeritur, an sit utique narratio prooemio subiicienda; quod qui

v4-6 p.62
opinantur, non possunt videri nulla ratione ducti. nam cum prooemium idcirco comparatum sit, ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior, docilior, intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit adhiberi, protinus iudex notitia rerum instruendus videtur.

sed hoc quoque interim mutat condicio causarum; nisi forte M. Tullius in oratione pulcherrima, quam pro Milone scriptam reliquit, male distulisse narrationem videtur tribus praepositis quaestionibus; aut profuisset exponere, quomodo insidias Miloni fecisset Clodius, si reum, qui a se hominem occisum fateretur, defendi omnino fas non fuisset, aut si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, aut si Cn. Pompeius, qui praeter aliam gratiam iudicium etiam militibus armatis clauserat, tanquam adversus ei timeretur.

ergo hae quoque quaestiones vim prooemii obtinebant, cum omnes iudicem praepararent. sed pro Vareno quoque postea narravit quam obiecta diluit. quod fiet utiliter, quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his prius defensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in armorum ratione

v4-6 p.64
antiquior cavendi quam ictum inferendi cura est.